- PRESBYTERIUM
- PRESBYTERIUMpars quoque Ecclesiae dicta, quae alias, Chorus vel potius ipse psallentium chorus. Angl. the Quier. Vita Leonis Papae 4. Tom. 3. An. 618. b. apud eundem Spelmann, in Glossar. Carolo du Fresne magis est, pars Aedis sacrae, in qua Presbyteri consistunt et sacrae liturgiae vacant, Graecis Βῆμα; unde presbyteri, quod ibi consistendi ius haberent, οἱ ἀπὸ τοῦ βήματος dicti sunt, Gregorio Nazianzeno, uti idem Car. du Fresne observavit, in Deser. Aedis Sophianae, num. 49. in quam etiam sententiam Eustathius Presbyter in Vita S. Eutychii Patriarchae Constantinopol. num. 99 ὅσος τοῦ βήματος καὶ ὅσοι τȏυ κάτω dixit. Α῎δυτον vocatur in Synodo Rom. sub Eugenio II. c. 33. quod quidem cancellis fuisse a reliqua Aede distinctum, supra vidimus, ubi de Cancellis. Titulus idem interdum Latine; quâ voce et sacclla Templorum, quae aliis Cubicula, nonnullis venire, unde Titulatorium Altare, h. e. alare, vel capella, in maiori Ecclesia, monet idem voceTitulus. Vide et supra Presbyter. Sed et Presbyterium in Ecclesia Romana dicitur donativum, quod Romani Pontifices, maxime cum inaugurabantur, distribuere solebant, forte quod ratione Summi Presbyterit seu Papalis dignitatis, effundatur; quemadmodum Donativa Consulum ὑπάτια et ὑπατείαι appellata sunt, quod ab iis initiô Magistratus spargerentur. De eo sic Dominic. Macer. in Hierolex. Donaetivum, quod novus Pontifex in eius coronatione facere solebat, in Lateranensi Ecclesia, singulis Cardinalibus, quibus in eorum mitra duo scuta aurea cum duobaes grossis argenteis immittebat, et aliis Episcopis ac Praesulibus unum aureum scutum, et unum argenteum grossum dabat, ex Ceremoniali Rom. Pergit dein, Sic sortasse appellabatur, quia intra Presbyterium distribuebatur, sive quia ad Consistorium hoc donativumspectabat; nam Consistorium Presbyterium ---- dicebatur —— Ob eandem rationem Presbyterium dicitur serica bursa illa, in qua viginti quinque Iulii antiquae monetae inclusi praesentari solent ab Archipresbytero Vaticanae Ecclesiae Pontifici, quando ibi sollenniter celebrat, pro Missa bene cant ata, ut in ceremoniali dicitur, quam solet dinde Papa diacono Cardinali, qui Euangelium cecinerat, tradere, et is eius Caudatario erogare. Quô ritu vero Cardinales Praesulesque Presbyterium accipiant, a Pontifice, exponitur in Ceremoniali Rom. ex MS. Vaticano, apud Raynaldum ann. 1272. de Consecr. PP. Venit ad aliquem locum praeparatum decenter et ibi dat cuilibet Cardinali et Praelato Presbyterium Et ipse Papa sedet in sede et quilibet Cardinalis et Praelatus vadit coram eo et flexis genibus extrahit sibimet Cardinalis sive Praelatus mitram et tenet apertam ante Papam et ipse ponit illam pecuniam, quam dat ei in uno cypho argenteo Camer arius et quam dicit liber Camerae, qui vocatur Polycitus, et ille, qui recipit pecuniam in mitra, osculatur genu domini PP. etc. Sed et ad Imperatorias sparsiones vox extensa. Clemens IV. agens de Coronatione Imperatoris, apud eundem Raynaldum ann. 1311. num. 13. Consuevit autem Imperator larga presbyteria omnibus exhibere, quibus ea, cum coronatur, summus Pontifex largitur, videlicet Episcopis, et Diaconis, Cardinalibus, Primicerio et Cantoribus, Subdiaconis et Regionariis etc. Quod Roga quoque dicebatur, vide ibi. De usu autem vocis Presbyterii prisco, supra in Presbyter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.